Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 24

Precedente Successiva

terminorum incompossibilitas: Non enim simul in tecto et pavimento
distantibus, potest idem corpus reperiri; et adde naturam spatij,
longi, lati, profundique, a cuius extremo ad extremum transeunti
opus est per medium transire, et per medij medium, ergo non subito:
sed velocior esset motus. At quae absurditas est, si quis motus, non autem
totius naturae in instanti fiat? Ipsi hoc concedunt illuminationi,
sed de hoc in Metaph. Reliquum est ergo ut sensus communis prohibeat
vacuum. Quapropter posse violenter dari assero: Nam ex eadem
Clepsydra mel cadit deorsum occluso superiori foramine, ex qua
non cadit aqua, quoniam illud gravius est, nec potest a natura sustineri,
ad aliud malum minus vitandum; et in syringa obturato extremo
foramine si stylum attraxeris non venit, ne intercipiatur inane: at vi
attractus venit, et postea sibi relictus, impetuose regreditur, ergo inane
interfuit, quoniam ita regreditur: folles quoque undique constipati
obturatique pice, nequeunt elevari, nisi magna vi. At relicti impetuose
contrahuntur odio intercepti vacui. Cucurbitula quoque attrahit
carnem, quia vacua est aëris, ignisque extinctus amissa raritate,
ipsam replere nequit. Aliaque exempla docent res pati vacuum, sicut
scissurae aëris a pilis Bombardorum et lapidum iactu, quos insectatur
se coniungendo, et subita lignorum scissio: Quoniam veluti corpus
nostrum naturaliter divisionem abhorret, at violenter ipsam patitur;
ita mundano accidit corpori.
Caput XI.
Omnem naturam sentire, si vacuum prohibet
contra Peripateticos.

~ Alij Peripatetici frigidam Arist. rationem cernentes, addunt
non dari vacuum, quoniam a natura prohibetur: nec
dicunt a qua natura: sed quidam dicunt a natura universali.
Sed hoc est petitio principij. Idem enim aut intendunt
a Deo prohiberi aut ab Angelis, aut ab anima mundi. nos
vero iam demonstravimus hosce actus pendere a formis rerum particularibus,
atque ad naturales actus formas sufficientes habere vires,
Deumque in eis operari non absque ipsarum formis. Quapropter existimandum
est, omnem formam sentire sibi noxiam esse divisionem
a toto suo, omnesque conatus adhibere, ut concorporetur. Si autem
natura particularis vacuum abominatur, quaelibet natura sensum
habeat oportet, quo patiendo inane sentiat, cum tam celeres

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche